quotAdoro te devotequot por Canto Católico Subtítulos EspañolLatín
>> YOUR LINK HERE: ___ http://youtube.com/watch?v=fvdIzkj9Fz4
Mi profundo agradecimiento a @CantocatolicoOrg por permitirme compartir su bellísima interpretación del canto Adoro te devote . • Canal Canto Católico: / @cantocatolicoorg • Página Web: http://www.cantocatolico.org • Letra: Santo Tomás de Aquino • Música: Anónimo • Adoro te devote • Adoro te devote, latens Deitas, • Quae sub his figuris vere latitas: • Tibi se cor meum totum subiicit, • Quia te contemplans totum deficit. • Visus, tactus, gustus in te fallitur, • Sed auditu solo tuto creditur. • Credo quidquid dixit Dei Filius: • Nil hoc verbo Veritatis verius. • In cruce latebat sola Deitas, • At hic latet simul et humanitas; • Ambo tamen credens atque confitens, • Peto quod petivit latro paenitens. • Plagas, sicut Thomas, non intueor; • Deum tamen meum te confiteor. • Fac me tibi semper magis credere, • In te spem habere, te diligere. • O memoriale mortis Domini! • Panis vivus, vitam praestans homini! • Praesta meae menti de te vivere • Et te illi semper dulce sapere. • Pie pellicane, Iesu Domine, • Me immundum munda tuo sanguine. • Cuius una stilla salvum facere • Totum mundum quit ab omni scelere. • Iesu, quem velatum nunc aspicio, • Oro fiat illud quod tam sitio; • Ut te revelata cernens facie, • Visu sim beatus tuae gloriae. Amen
#############################
